Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quædam alia. 1 VERSUS est notæ vetustatis senarius: Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ. 2 Eum versum Plato in Theæteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quæ inscripta est Αἴας Λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. 3 Sed etiam ille versus non minus notus: Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi. 4 Id quoque animadvertimus, aput Æschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quæ inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Æschylus sic: Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια, Euripides ita: Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές. Fuit autem Æschylus non brevi antiquior.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
