Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Non purgari neque levari peccatum, cum prætenditur peccatorum quæ alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis. 1 INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiæ studio ad disciplinas philosophiæ transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhonesteinlloneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur. 2 Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiæ non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quæ, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quædam cantilena rhetorica facilius adhærere memoriæ tuæ potuit? 3 Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba hæc sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλʼ ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι· οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν δικαίως, ἀλλά πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο· ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, σὺ τοῦτα οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ γράψει. 4 Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonæ inculpatæque indolis ducebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
