Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis hæc prodita est: 2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novemnovein libros ferens, quos esse divinadiceebat divina oracula: eos velle venundare. 3 Tarquinius pretium percontatus est. 4 Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus ætate desiperet, derisit. 5 tumTurn illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodemmodern illo pretio emat. 8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eamearn constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eamearn mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. 10 Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimuiriquindeciimviri adeunt, cum di immortales publicepublic consulendi sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
