Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De P. Africano superiore sumpta quædam ex annalibus memoratu dignissimadignissinla. 1 SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria præstiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quæ dixit quæque fecit declaratum est. 2 Ex quibus sunt hæc duo exempla eius fiduciæ atque exuperantiæ ingentis. 3 Cum M. Nævius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quædam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca præfatus quæ dignitas vitæ suæ atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum. 4 Id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit. 5 Tum contio universa, quæ ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad ædes eius cum lætitia et gratulatione sollemni prosecuta est. 6 Fertur etiam oratio quæ videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eamearn non veram, non eunt infitias quin hæc quidem verba fuerint, quæ dixi, Scipionis. 7 Item aliud est factum eius præclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniæ Antiochinæ prædæque in eo bello captæ rationem redderet; 8 fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. 9 Ibi Scipio exsurgitexurgit et, prolato e sinu togæ libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniæ omnisque prædæ; 10 illatum, ut palam recitaretur et ad ærarium deferretur. 11 Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia, 12 eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, ægre passus quod cui salus imperii ac reipublicæ accepta ferri deberet rationem pecuniæ prædatæ posceretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
