Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 3, cap. 18

a Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba hæc ex edicto tralaticio consulum: senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet. 1 NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? 2 cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? 3 Atque hæc etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit. 4 Senatores enim dicit in veterum ætate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quæ ob eam causam curulis appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos. 5 M. autem Varro in Satira Menippea, quæ Ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiæ ius habebant. 6 Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. 7 Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandæ consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti hæc sunt: 8 Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet. 9 Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturæ inscriptus est: Caput sine lingua pedari sententia est. 10 Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro pedariis pedaneos appellant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑