Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Lepida quædam et memoratu et cognitu de parte geometriæ quæ ὀπτική appellatur, et item alia quæ κανονική, et tertia itidem quæ dicitur μετρική. 1 PARS quædam geometriæ ὀπτική appellatur quæ ad oculos pertinet, pars altera, quæ ad auris, κανονική vocatur, qua musici ut fundamento artis suæ utuntur. 2 Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat. 3 Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina cur istæ quoque visiones fallant, ut quæ in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quæ procul ab oculis sunt, minora. 4 Κανονική autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis ῥυθμός dicitur, μέλος. 5 Est et alia species κανονικῆς, quæ appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriæ aurium mensura examinatum. 6 Sed hæc, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectæ absolutæque sunt; in principiis vero ipsis ineptæ et insuaves videntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
