Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod pugnapogna belli civilis victoriaque Gai Cæsaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata prædictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi. 1 Quo C. Cæsar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna. 2 Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitæ sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, cædem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnæ, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Cæsarem vicisse. 3 Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnæ mox admirationi fuit, quod non modo pugnæ dies quæ in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat prædictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocæ vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repræsentata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
