Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid aput M. Catonem significent verba hæc inter os atque offam. 1 ORATIO est M. Catonis Censorii De Ædilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba hæc sunt: Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Sæpe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est. 2 Erucius Clarus, qui præfectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriæ nostræ doctissimum, quærere sese et petere, uti sibi rescriberet quænam esset eorum verborum sententia. 3 Tum Apollinaris, nobis præsentibus, nam id temporis ego adulescens Romæ sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium inter os et offam, idem significans quod Græcus ille παροιμιώδης versus: Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
