Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 11, cap. 18

a Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui duodecimDaodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Ægyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedæmonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac præterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia. 1 DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. 2 Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. 3 In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. 4 Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratæ sunt. Postea legibus aliis mitioribusnitioribus, 5 a Solone compositiscornpositis, usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. 6 Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII. Tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum furibusfurious neque remissa nimis lenitate usi sunt. 7 Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. 8 Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo præcipitari, sed pueros inpuberes prætoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri. 9 Ea quoque furta quæ per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt. 10 Sed nunc a lege illa decemvirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur. 11 Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est quo ferri coeperat. 12 Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis. 13 In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quæ auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et ædium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset. 14 Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitivus præter oculos forte domini iret, obtentu togæ, tamquam se amiciens, ne videretur a domino, obstitisset. 15 Allis deinde furtis omnibus, quæ nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli. 16 Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Ægyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita. 17 Aput Lacedæmonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Ægyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini præbendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicæ factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem. 18 Sed enim M. Cato in oratione, quam De Præda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. Ea verba, quoniam nobis inpense placuerunt. adscripsimus: Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus ætatem agunt, fures publici in auro atque in purpura. 19 Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, prætereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit. 20 Verba sunt Sabini ex libro luris Civilis secundo: Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur. 21 Item alio capite: Qui alienum tacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit. 22 Hæc quidem sic, in eo quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis. 23 Sed meminisse debemus, secundum ea quæ supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente. 24 Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑