Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. 1 ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanæ fidem. 2 Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terræ Cariæ, ut quidam Græcarum historiarum scriptores, provinciæ præfectus σατράπην Græci vocant. 3 Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquæ indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. 4 Molita quoque est ingenti impetu operis conservandæ mariti memoriæ sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. 5 Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacrum Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque præmia pecuniæ aliarumque rerum bonarum amplissima. 6 Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua præstabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certavisse memoriæ mandaverint. Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocrates discipulus. 7 Extat nuncnune quoque Theodecti tragoedia, quæ inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in Exemplis refert.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
