Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Ælium magistrum suum in ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit. 1 IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Ælium errasse ostendit, quod vocabulum Græcum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa. 2 Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Ælius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Græcorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Græcum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Græcum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Ælii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur. 3 HæcIæc Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissimescitissirne, de usu utriusque linguæ peritissime, de ipso Ælio clementissime. 4 Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furuumfurvurm atrum appellaverintappellavcrint et fures per noctem, quæ atra sit, facilius furentur. 5 Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Ælius de lepore? Nam quod a Græcis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Græca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Græce, est Latine fur. 6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriammemioriamr , an contra aptius et cohærentiuscolærentius putarit, furem a furvo, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinæ non meum iudicium est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
