Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius; deque eius vocis origine. 1 PERCONTABAR Romæ quempiam grammaticum primæ in docendo celebritatis, non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quæque eius vocabuli origo ac ratio esset. 2 Atque ille aspicit me, inludens levitatem quæstionis pravitatemque: Obscuram, inquit, sane rem quæris multaque prorsus vigilia indagandam! 3 Quis adeo tam linguæ Latinæ ignarus est, quin sciat eum dici obnoxium cui quid ab eo cui esse obnoxius dicitur incommodari et noceri potest, ut qui habeat aliquem noxæ, id est culpæ suæ, conscium? Quin potius, inquit, hæc mittis nugalia et affers ea quæ digna quæri tractarique sint? 4 Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quæram ex te atque discam; sed enim quia dixi sæpe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguæ atque elegantiæ in verbis Latinæ princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus: nuncNune ego hercle perii pláne, non obnóxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest. 5 Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, Ego, inquit, dixi quid esset obnoxius, non quid obnoxie. 6 At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus obnoxie dixit, si id nimis esse remotum putas, 7 atque illud quoque prætermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: 8 Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi: Nam neque tunc astris acies obtunsa videri, Nec fratris radiis obnoxia surgere luna, 9 quod tu ais culpæ suæ conscium. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus: iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ; cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de obnoxio dixisti. 10 Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus: Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet, Fórtiterque innóxium stare ádversum adversários. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat, Áaliæliæ res obnóxiosæ nócte in obscurá latent? 11 At ille oscitans et alucinanti similis: Nunc, inquit, mihi operæ non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint. 12 At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria: Máximas opímitates gaúdio effertíssimas Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri; Ádeo ut ætatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii Nóstro devincti beneficio. 13 Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quæ quidem congruit cum significatu quo Cæcilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego mercéde huchue conductús tua Advénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxium Reáre; audibis mále, si maledicís mihi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
