Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De natura quarundam particularumparticularuin quæ præpositæ verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. 1 LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadæ magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio, 2 idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum præconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi præpositione o ob eandem causam producunt. 3 Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit. 4 Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice. 5 Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra. 6 Sed neque ob neque sub præpositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litteræ secuntur quæ in verbis constituit et confecit secundum eam primæ sunt, vel cumcurl eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius: fænoribus, inquit, copertus. 7 In his autem quæ supra posui et metrum esse integrum potest et præpositiones istæ possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est. 8 Nam verbum ipsum, cui supradictæ particulæ præpositæ sunt, non est icio, sed iacio et præteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet. 9 Hæc quæ diximus eo etiam conducunt, ut quod apud Vergilium in sexto positum invenimus: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo in præpositionem metri gratia protendat. 10 Quærimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur. 11 Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum præstanti litterarum scientia, obicesotobices et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus, 12 i litteram, quæ in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat. 13 Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat. 14 Ennius in tragoedia quæ Achilles inscribitur, subices pro ære alto ponit qui cælo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu sævo et spíritu; plerosque omnes tamen legere audias u littera producta. 15 Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia præpositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, inquit, fert ventus ad primorem Pyrenæum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse: Idæ promúnturium, cuius lingua in altum prócit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
