Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 3, cap. 17

a Id quoque esse a gravissimis viris memoriæ mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. 1 MEMORIÆ mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum. 2 Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium. 3 Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia. 4 Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur. 5 In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricæ disciplinæ emisset exque eo Timæum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt: 6 Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν, Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον, Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑