Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a CuiusmodiCuiusnlodi esse naturamnaturaim quarundam præpositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat. 1 OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con præpositiones verbis aut vocabulis præpositas tunc produci atque protendi, cum litteræ sequerentur quæ primæ sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari. 2 Verba Ciceronis hæc sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanis brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hæ primæ litteræ sunt quæ in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quære cur ita sit? dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. 3 Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de præpositione pro, quæ, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? 4 Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quæ prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con præpositiones producantur. 5 Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et profestumprofesturn correpte dicimus, proferre autem et profligareprofligatee et proficere producte. 6 Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius: 7 fænoribus, inquiunt, copertus est. 8 Præterea coligatus et conexus producte dicitur. 9 Sed tamen videri potest in his quæ posui, ob eamearn causam particula hæc produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litteræ productione syllabæ compensatur. 10 Quod quidem etiam in eo servatur, quod est cogo ; 11 neque repugnat quod coegi correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est cogo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
