Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Mitridatem, Ponti regem, quinque et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Græcam, Oscam, Latinam. 1 QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Græce et Osce et Latine sciret. 2 Mitridates autem, Ponti atque Bithyniæ rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
