Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ ratio vocabuli sit agri Vaticani. 1 ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum præsidem appellatum acceperamus a vaticiniis quæ vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. 2 Sed præter hanc causam M. Varro in libris divinarumDivinarurm aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quæ est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanæ initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quæ prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
