Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 11, cap. 17

a Quid significet in veteribus prætorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 1 EDICTA veterum prætorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quærentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. 2 Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse. 3 Retanda igitur quid esset quærebatur. 4 Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII. legisse, retas vocari arbores quæ aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod prætereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut moræ aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑