Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 10, cap. 17

a Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti. 1 DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiæ Græcæ scriptum est, virum præter alios venerandum auctoritateque antiqua præditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturæ rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset. 2 Id factum eius modumque ipsum quo cæcitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariæ cæcitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter. 3 Est enim persona, quæ hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis. Versus Laberiani sunt: 4 Demócritus Abderítes physicus phílosophus Clipeúm constituit cóntra exortum Hyperíonis, Oculós effodere ut pósset splendore aéreo. Ita rádiis solis áciem effodit lúminis, Malís bene esse né videret cívibus. Sic égo fulgentis spléndorem pecúniæ Volo élucificare éxitum ætatí meæ, Ne in ré bona esse vídeam nequam fílium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑