Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quanta cum animi æquitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. 1 XANTHIPPE, Socratis philosophiphilosophy uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. 2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quænam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram. 4 Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem præstat, qui fert, sese meliorem facit. 5 Hæc verba Varronis tollere et ferre lepide quidem composita sunt, sed tollere apparet dictum pro corrigere. 6 Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
