Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 16

a Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Græci dicunt. 1 PLINIUS SECUNDUS existimatus est esse ætatis suæ doctissimus. 2 Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. 3 In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. 4 Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat. 5 Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: Vir fortis præmio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur. 6 Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: Si placet lex, redde; si non placet, redde. 7 Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Græce ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑