Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum. 1 EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguæ exercitationibus ad famam sese facundiæ promiseratproniiserat neque orationis Latinæ usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit. 2 Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi: Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam De me; Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? quia sunt totidem mea; deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo. 3 Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de præpositio ad augendum et cumulandum valet. 4 Quod si ita esset, frigidi sane versus forent. 5 Nunc enim contra omnino est; nam de præpositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor; 6 contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus. 7 Item in dissuasione legis agrariæ: Si quid deliquero, nullæ sunt imagines, quæ me a vobis deprecentur. 8 Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quæ subpetierant, apposui. 9 Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam CatullusCattullus: Qui núnc (inquit) ærumna meá libertatém paro, Quibus sérvitutem meá miseria déprecor; signat abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo. 10 Item Ennius in Cresphonte: Ego cum meæ vitæ parcam, létum inimico déprecer. 11 Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegæ essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Græci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt. 12 Item Pro Aulo Cæcina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summæ stultitiæ summæ improbitatis odium deprecetur? Item In Verrem actionis secundæ primo: 13 Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiæne crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quæ Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
