Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 6, cap. 16

a Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quæ Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit. 1 M. VARRO, in satura quam Περὶ Ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit. 2 Nam pleraque id genus, quæ helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. 3 Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat; 4 genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis præstantia, quæ profunda ingluvies vestigavit, quæ Varro obprobrans exsecutus est, hæc sunt ferme, quantum nobis memoriæ est pavus e Samo, 5 Phrygia attagena, grues Melicæ, hædus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muræna Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops RhodiusRodius, scari Cilices, nuces Thasiæ, palma Ægyptia, glans Hiberica. 6 Hanc autem peragrantis gulæ et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus sæpissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείας edendi repertas esse, non per usum vitæ necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam. 7 Versus Euripidi adscribendos putavi: Ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι, πλὴν δυεῖν μόνον, Δήμητρος ἀκτῆς, πώματός θʼ ὑδρηχόου, Ἅπερ πάρεστι καὶ πεφυχʼ ἡμᾶς τρέφειν; Ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή. Τρυφῇ δέ τοι Ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑