Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 4, cap. 16

a De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quædam cum exemplis veterum relata. 1 M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ; huic senatui, domui fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse. 2 Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: Eius ánuis causa, opínor, quæ est emórtua. 3 Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, cædi cædis. 4 Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus. 5 Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu. 6 Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus: Quod sumptum atque epulas victu præponis honesto et alio in loco: Anu noceo (inquit). 7 Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis: Quod nec concubitu indulgent. 8 C. etiam Cæsar, gravis auctor linguæ Latinæ, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiæ, superbiæ dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in ædibus fanisque posita et honori erant et ornatu. 9 In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑