Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 3, cap. 16

a Temporis varietas in puerperis mulierum quænam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medicinedici ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς. 1 ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quæsiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, sæpe nono, sæpius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. Idque Plautum, 2 veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis: tum ílla, quam comprésserat, Decumó post mense exácto hic peperit fíliam. Hoc idem tradit etiam Menander, 3 poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui: Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας. 4 sed noster Cæcilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non prætermisit octavum, quem præterierat Menander. Cæcilii versus hiscehice sunt: sóletne mulier décimo mense párere?— Pol nonó quoque étíam septimo átque octavo. 5 eamEarn rem Cæcilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit. 6 Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiæ tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. 7 Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς, ex quo libro verba hæc sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα. 8 Id tam obscure atque præcise et tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι. 9 Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque præter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense. 10 Nam Parca, inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore. 11 Cæsellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis: Tria, inquit, nomina Parcarum sunt: Nona, Decuma, Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetæ, ponit ex Ὀδυσσείᾳ: Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est? Sed homo minime malus Cæsellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet. 12 Præterea ego de partu humano, præterquam quæquac scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romæ comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in undecimoundecino quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis. 13 Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quæ inscribitur Testamentum, verba hæc: Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, Ἀριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me. 14 Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. 15 Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quæri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellæ a se recens compressæ: Χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ Τέξεις ἀγλαὰ τέκνʼ, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ Ἀθανάτων. 16 Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque ætate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; 17 alii alia quædam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto. 18 In qua re verbo usus est non vulgariæ significationis. 19 Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quæ non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit De Provinciis Consularibus. 20 Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: Γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος· οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus verbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius. 21 Memini ego Romæ accurate hoc atque sollicite quæsitum, negotio non rei tunc parvæ postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas. 22 Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quæ cognoveramus, visum est non prætereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiæ legimus. 23 Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: Masurius auctor est, L. Papirium prætorem, secundo herede lege agente, bonorumbonoruin possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur. 24 In eodem libro Plini Secundi verba hæc scripta sunt: Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑