Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 16

a Quod Cæsellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. 1 Vergilii versus sunt e libro sexto: Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras Ætherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longævo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, 2 Videbantur hæc nequaquam convenire: tua postuma proles, et: Quem tibi longævo serum Lavinia coniunx Educet silvis. 3 Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Æneæ natus est ob eamque causam prænomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: Quem tibi longævo serum Lavinia coniunx Educet silvis? 4 Hæc enim verba significare videri possunt, Ænea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum. 5 Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Cæsellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Ænea iam sene tardo seroque partu est editus. 6 Sed huius historiæ auctorem idoneum nullum nominat; 7 Silvium autem post Æneæ mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. 8 Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Cæsellium reprehenditrepreliendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longævo. Longævo inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiæ fidem, sed in longum iam ævum et perpetuum recepto immortalique facto. 9 Anchises enim, qui hæc ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque ævo potiturum. 10 Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum ævum, aliud perpetuum, neque dii longævi appellantur, sed inmortales.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑