Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentismedicainentum sollertia. 1 ANATES Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare. 2 Scriptum etiam a Lenæo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinæ rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quæ digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione; 3 ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, 4 quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox sæpenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. 5 Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandæ necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit. 6 Huius regis antidotus celebratissima est, quæ Mitridatios vocatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
