Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Agrippas a partus ægri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quæ vocantur Prorsa et Postverta. 1 QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus ægerrimusqueægerrinusque habetur, Agrippæ appellati, vocabulo ab ægritudine et pedibus conficto. 2 Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. 3 Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. 4 Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, ægriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia aræ statutæ sunt Romæ duabus Carmentibus, quarum altera Postverta cognominatastcognonminatast, Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
