Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De novo genere interitus Crotoniensis Milonis. 1 MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. 2 Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiæ silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem. 3 Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullæ sibi reliquæ vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; 4 quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohæsa, dilacerandum hominem feris præbuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
