Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos. 1 REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est. 2 Palinurus est aput inferos, petens ab Ænea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram iniceIniice, namque potes, portusque require Velinos. 3 Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Æneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est Velinum dixit, Servio Tullio Romæ regnante, post annum amplius sescentesimum quam Æneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? 4 Nam qui ab Harpalo, inquit, regis Cyri præfecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. 5 Inscitissime igitur petit ut Æneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium. 6 Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus LaviniaqueLavinaque venit Litora, et æque in sexto libro: 7 Chalcidicaque levis tandem superastitit arce, 8 quoniam poetæ ipsi quædam κατὰ πρόληψιν historiæ dicere ex sua persona concedi solet, quæ facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi. 9 Sed Palinuros qui potuit, inquit, scire ea quæ post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animæ defunctorum solent? 10 Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Æneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit? 11 Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. 12 Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: sedet æternumque sedebit Infelix Theseus. 13 Qui autem, inquit, fieri potest, ut æternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, præsertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxeriteduxeri? 14 Item in his versibus errasse Vergilium dicit: Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas Ipsumque Æaciden, genus armipotentis Achilli, Ultus avos Troiæ, templa intemerata Minervæ. 15 Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achæis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim, 16 quem dicit Æaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem. 17 Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est. 18 Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
