Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod verba istæc Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticæ disciplinæ dicta sunt. 1 QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, inquit, non occiduntur. 2 Item Lucilius in tertio satirarumSatirarm: Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum, mille, inquit, est, non mille sunt. 3 Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est. 4 M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum. 5 M. Cicero in sexta in Antonium: Itane Ianuslanus medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? 6 In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est; 7 neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, scdsed sic videtur ratio poscere. Mille enim non pro eo ponitur, 8 quod Græce χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς et sicuti una χιλιὰς et duæ χιλιάδες, ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur. 9 Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est. 10 Lucilius autem, præterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat, 11 nam in libro XV. ita dicit: huncHune, milli passum qui vicerit atque duobus, Campanus sonipes succussor nullus sequetur Maiore in spatio ac diversus videbitur ire; item libro nono: 12 Tu milli nummum potes uno quærere centum; 13 milli passum dixit pro mille passibus et uno milli nummum pro unis mille nummis aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse milia et casum etiam capere ablativum. 14 Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quæ in singulos tantum casus, quædam etiam, quæ in nullum inclinentur. 15 Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia mille hominum dicendum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
