Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De genere controversiæ quod Græce ἄπορον appellatur. 1 CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus æstivarum decedere ex urbis æstu volentes, Neapolimconcesseramus. 2 Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguæ magistris meditans et exercens ad causas Romæ orandas eloquentiæ Latinæ facultatem; atque is rogat Iulianumlulianum, uti sese audiat declamantem. 3 It auditum Iulianuslulianus imusque nos cum eo simul. 4 Introit adulescens et præfatur arrogantius et elatius quam ætatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias. 5 Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in præcipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. 6 Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentemconistentem, quod genus Græci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest. 7 Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. 8 Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit. 9 Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quæ dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibusexultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. 10 Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. 11 Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quærere, inquit, quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
