Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat. 1 AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit. 2 Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in præstigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. 3 Nam quiescit ita oportere dici prædicavit, ut calescit, nitescit, stupescit et alia huiuscemodi multa. 4 Id etiam addebat, quod quies e producto, non brevi diceretur. 5 Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Ælii quidem, Cincii et Santræ dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinæ linguæ consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; 6 litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quædam ludicra et quiesco non esse his simile quæ supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo quietemquieterm, Græcæque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
