Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 15

a Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias. 1 VETUS atque perpetua quæstio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum. 2 Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Græce dicitur ἀσώματον. 3 Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Græce definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. 4 Quam definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit: Tangere enim aut tangi, nisi corpus, nulla potest res. 5 Alio quoque modo corpus esse Græci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. 6 Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum æra, 7 Plato autem non esse vocem corpus putat: Non enim percussus, inquit, ær, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est. 8 Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant. 9 Hos aliosque talis argutæ delectabilisque desidiæ aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitæ pertinens aut finem ullum quærendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait: Philósophandum est paúcis; nam omnino haút placet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑