Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Carneades Academicus elleboroelleloro stomachum purgavit, scripturusscriptures adversus Zenonis Stoici decretadeereta; deque natura medellaque elleboriellelori candidi et nigri. 1 CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam 2 vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatuappparatu sui vir ingenio præstanti ad refellenda quæ scripserat Zeno aggressus; 3 idque cum in historia Græca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quæsivi. 4 Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quæ inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut humoreshumrores noxios in quibus causæ morborum sunt extrahant. 5 Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant amissoque omni naturalis alimoniæ fundamento homo exhaustus intereat. 6 Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiæ scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum. 7 Præterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictæ, exanimatæ feræ teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
