Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando. 1 AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex præpositione expassum, non expansum. 2 Cæcilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Hæc nuntiasseniintiasse et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur, 3 quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis. 4 Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis: Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum extra pórtam, Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
