Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba ex libro Messalæ auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem prætoremque conlegas esse; et quædam alia de auspiciis. 1 IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: Ne quis magistratus minor de cælo servasse velit. 2 Quæri igitur solet qui sint magistratus minores. 3 Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalæ auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. 4 Propterea ex eo libro verba ipsius Messalæ subscripsimus: Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, prætorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegæ non sunt censores consulum aut prætorum, prætores consulum sunt. Ideo neque consules aut prætores censorious neque censores consulibus aut prætoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus prætores consulesque inter se, et vitiant et obtinent. Prætor, etsi conlega consulis est, neque prætorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante hæc tempora servatum est et ut in Commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus prætor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus, prætore prætores creante, veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores æque non eodem rogantur auspicio atque consules et prætores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt. 5 Ex his omnibus verbis Messalæ manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. 6 Sed et conlegam esse prætorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. 7 Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
