Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodihuinscemodi sæpenumerosæpenunero usus est: celatim, vellicatim, saltuatim. 1 CUM lectitaremus Historiam Sisennæ adsidue. huiuscemodi figuræ adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt hæc: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim. 2 Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una æstate in Asia et Græcia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
