Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est. 1 LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit. 2 Id verbum Cæsellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans. 3 Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quæ De Cæselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda. Nam ludibunda, inquit, et ridibunda et errabunda ea dicitur quæ ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat. 4 Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Cæsellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus. Non est enim dubium quin hæc, genere ipso dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. 5 Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Cæselli criminantem, hoc ab eo præteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quæ horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula hæc extrema eiusmodi vocabulis addita. 6 Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figuræ tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istæc productio, cuiusmodi sunt quæ παραγωγάς GræciGracci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suæ propriæ significationis. 7 Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figuræ verbo ita usus est. Populabundus, inquit, agros ad oppidum pervenit, quod scilicet significat cum agros popularetur, non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, cum populantem ageret vel cum imitaretur. 8 Sed inquirentibus nobis quænam ratio et origo esset huiuscemodi figuræ populabundus et errabundus et lætabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum esset demonstrare, ut lætabundus is dicatur qui abunde lætus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio hæc et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
