Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 14

a Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quædam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus. 1 quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot veteribusveteiibus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. 2 Sic enim pleraque ætas veterum declinavit: hæc facies, huius facies, quod nunc propter rationem grammaticam faciei dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato. 3 Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumque facies et facii. Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii, 4 neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo quod est hic dies, tam huius dies, quam huius dii, et ab eo quod est hæc fames, tam huius famis, quam huius fami dixerunt. 5 Q. Ennius in XVI. Annali dies scripsit pro diei in hoc versu: Postremæ longinqua dies quod fecerit ætas. 6 Ciceronem quoque adfirmat Cæsellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Cæsellius ait, scriptum inveni. 7 Verba sunt hæc M. Tullii: Equites vero daturos illius dies poenas; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: Libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est Libra diei somnique. 8 Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei: Munera lætitiamque dii, quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes. 9 Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii. 10 M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa. 11 Lucilius in XII.: Rugosum atque fami plenum. Sisenna in Historiarum libro VI.: 12 Romanos inferendæ pernicii causa venisse. 13 Pacuvius in Paulo: Patér supreme nóstræ progenií patris. 14 Cn. Matius in Iliadis XXI.: Altera pars acii vitassent fluminis undas. 15 Idem Matius in XXIII.: An maneat specii simulacrum in morte silentum. 16 C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui; 17 et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quæ necessario parentur vitæ causa, 18 per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse. 19 M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba hæc sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus. 20 Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi. 21 In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti nuncnune dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis: 22 primum (inquit) facie quod honestæ et Ætati accedit. Lucilius in libro septimo: 23 Qui te diligat, ætati facieque tuæ se Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur; 24 sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant. 25 Sed C. Cæsar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat. 26 Ego quoque in Iugurtha Sallustii summæ fidei et reverendæ vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni. Verba hæc ita erant: Vix decima parte die reliqua. Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑