Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 14

a Contemporaneos fuisse Cæsari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, ætatis suæ doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt. 1 ÆTAS M. Ciceronis et C. Cæsaris præstanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium. 2 Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quæ per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, 3 Nigidianæ autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. 4 Sicuti sunt quæ paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex quibus quædam ad demonstrandum scripturæseripturæ genus exempli gratia sumpsisunpsi. 5 Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba hæc scripsit, quæ reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: 6 A et o semper principes sunt, i et u semper subditæ, e et subit et præit; præit in Euripo, subit in Æmilio. Si quis putat præire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: iampridemianpridem, iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hæ litteræ, cum præeunt, ne vocales quidem sunt. 7 Item ex eodem libro verba hæc sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et angarianrari et ancoræ et increpat et incurrit et ingenuusingeluus. In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret. 8 Alio deinde in loco ita scriptum: Græcos non tantæ inscitiæ arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantæ qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑