Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 18, cap. 14

a Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam. 1 FIGURÆ quædam numerorum, quas Græci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent. 2 Sed qui de numeris Latine scripserunt Græca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. 3 Quale enim fieri nomen posset hemiolio numero aut epitrito? 4 Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti; 5 epitritos est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta. 6 Hæc autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quædam subtilissimæ in libris philosophorum scriptæ percipi non queunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑