Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Sententiæ ex Publili mimisMiminis selectæ lepidiores. 1 PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur. 2 C. autem Cæsarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos prædicaret. 3 Huius Publili sententiæ feruntur pleræque lepidæ et ad communem sermonum usum commendatissimæ, ex quibus sunt istæ singulis versibus circumscriptæ, 4 quas libitum hercle est adscribere: Malum est consilium quód mutari nón potest. Beneficium dando accépit, qui dignó dedit. Ferás, non culpes, quód vitari nón potest. Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet. Comés facundus in via pro véhiculo est. Frugálitas miséria est rumorís boni. Herédis fletus súb persona risus est. Furór fit læsa saépius patiéntia. Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit. Ita amicumamicumi habeas pésse ut facile fieri hunc inimicúm putes. Veterém ferendo iniúriam invités novam. Numquám periclum síne periclo vincitur. Nimium áltercando veritas amíttitur. Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
