Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 16, cap. 14

a Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est. 1 FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur. 2 Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat. 3 Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiæ huius: Festinat, inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operæ habent. 4 Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant. 5 Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑