Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Græcis mutuatus est. 1 APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus. 2 Verba ex oratione eius hæc sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse. 3 Sese pecunias, inquit, maximas exactos esse pro eo quod est: pecunias a se esse maximas exactas. 4 Id nobis videbatur Græca figura dictum; Græci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest, 5 Cæciliusque eadem figura in Hypobolimæo Æschino usus videtur: Ego illúd minus nihilo éxigor portórium, id est nihilominus exigitur de me portorium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
