Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 12, cap. 14

a Saltem particula quam vim habeat et quam originem. 1 SALTEM particula quam haberet principem significationem, quæque vocis istius origo esset, quærebamus. 2 Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quædam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta. 3 Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest. Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii, 4 cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus. 5 Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculæ huius de qua quærimus non abhorrere. Set tot verba tamen in paucissimas litteras cludere, inprobæ cuiusdam subtilitatis est. 6 Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem enimenin ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quædam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit æquissimum. 7 Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium. Censuimus igitur amplius quærendum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑