Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Iniuria mihimilli factum itur quali verborum ordine Cato dixerit. 1 AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. 2 Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. 3 M. Cato Pro Se contra C. Cassium: Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quæ mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicæ medius fidius miserear, Quirites. 4 Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
