Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiæ pecuniæque inops, cum ei Samnites tamquam indigent grave aurum donarent. 1 IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque inlustriumInlustrirm Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. FabriciumFabriciuni, imperatoremimnperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quæ bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. 2 tumTurn Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris quæ attigisset obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam qua nihil sibi esset usus ab his quibus eamearn sciret usui esse non accipere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
