Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De quæstiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quæ sympoticæ vocantur. 1 FACTITATUM observatumque hoc Athenis est ab his qui erant philosophophilosophy Tauro iunctiores; 2 cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quæstionum. 3 Unusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat quod quæreret, eratque initium loquendi edundi finis. 4 Quærebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quædam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicræ, quod dicam. 5 Quæsitum est quando moriens moreretur? cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret; et quando surgens surgeret? cum iam staret, an cum etiamtum sederet; et qui artem disceret, quando artifex fieret? cum iam esset, an cum etiamtum non esset. 6 Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum. 7 Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, hæc quasi nugarum aliquem ludum aspernari. 8 Gravissimi philosophorum super hac re serio quæsiverunt; et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitæ reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt; 9 item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt. 10 Sed Plato, inquit, noster neque vitæ id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. 11 Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quæstionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitæ cohærentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τὴν ἐξαίφνης φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis. 12 Tales aput Taurum symbolæ taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
