Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 13

a De officiorum gradu atque ordineordme moribus populi Romani observato. 1 SENIORUM hominum et Romæ nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque præstantium disceptatio quædam fuit, præsentepræsentc et audiente me, de gradu atque ordine officiorum. Cumque quæreretur quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur. 2 Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelæque nostræ creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque. 3 Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod præ manibus est, ponemus. 4 M. Cato in oratione, quam dixit apud censores In Lentulum, ita scripsit: Quod maiores sanctius; habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere. Adversus cognatos pro cliente testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum proximum nomenniomen habuere. 5 Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro hæc sunt: In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelæ, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Æqua causa feminæ viris potiores habitæ pupillarisque tutela muliebri prælata. Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant. 6 Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Cæsaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est: Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑